Hiezechielis Prophetæ 28:13
In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 28
Cross References
Genesis 2:8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
Genesis 3:23Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
Exodus 28:17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
Job 28:19Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.
Isaiah 23:16Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
Isaiah 51:3Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.