Hiezechielis Prophetæ 39:17
Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 39
Cross References
Genesis 31:54immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
Isaiah 18:6Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
Isaiah 34:6Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Jeremiah 12:9Numquid avis discolor hæreditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ: properate ad devorandum.
Ezekiel 29:5Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.