Galatas 4:6
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
7Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.
Cross References
Jeremiah 3:4Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es:
Matthew 6:6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Luke 11:13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?
John 7:39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
John 15:26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;