Genesis 17:11
et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Joshua 5:3Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.
Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: