Genesis 17:10
Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
Cross References
Genesis 17:23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
Genesis 21:4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
Genesis 34:22Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
Exodus 12:48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Deuteronomy 30:6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
Joshua 5:4Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,