Genesis 17:23
Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
24Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
Cross References
Genesis 17:10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum:
Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Joshua 5:2Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.
Proverbs 27:1Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
Romans 4:9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.