Genesis 18:25
Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
1 Chronicles 16:33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
Job 8:3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
Job 9:22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
Job 34:12Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.