Genesis 25:18
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
Cross References
Genesis 2:11Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
Genesis 10:29et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
Genesis 14:10Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
Genesis 16:12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Genesis 21:14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Exodus 15:22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.