Hebræos 1:5
Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
Cross References
1 Chronicles 17:13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
1 Chronicles 28:6dixitque mihi: Salomon filius tuus ædificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
Psalms 89:26Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
Hebrews 5:5Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.