Hebræos 11:26
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
25magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
27Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
Cross References
Psalms 37:16Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas:
Psalms 69:20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
Proverbs 11:18Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
Isaiah 51:7Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis:
Matthew 5:12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Matthew 10:41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.