Hebræos 5:9
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
Vulgata Clementina
In The King James Version
And being made perfect, he became the author of eternal salvation unto all them that obey him;
In Context
8Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam:
10appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
Cross References
Psalms 45:17Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.
Psalms 51:8Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Isaiah 45:22Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
Isaiah 50:10Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,