Isaiæ 15:6
Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos.
Cross References
Numbers 32:36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Isaiah 16:9Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.
Jeremiah 48:34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
Habakkuk 3:17Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.