Jeremiæ 48:34
De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
35Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
Cross References
Genesis 13:10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.
Numbers 32:36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Isaiah 15:4Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
Jeremiah 48:5Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.