Isaiæ 2:7
Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:16Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
1 Kings 10:21Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
Job 3:15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;
Isaiah 30:16et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos.
Jeremiah 5:27Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.
Micah 5:10Et erit in die illa, dicit Dominus: auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas.