Isaiæ 2:8
Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
9Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.
Cross References
Deuteronomy 4:28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
2 Kings 17:16Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
2 Chronicles 28:2sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim.
2 Chronicles 33:3et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
Isaiah 10:10Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
Isaiah 37:19et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.