Isaiæ 41:18
Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 15:19Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.
Psalms 78:15Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
Psalms 107:35Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
Isaiah 12:3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
Isaiah 32:2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
Isaiah 35:7et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.