Isaiæ 43:9
Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt.
Cross References
Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
1 Kings 18:36Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.
Psalms 50:1Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Isaiah 41:21Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
Isaiah 43:26Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris.
Isaiah 44:7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.