Isaiæ 6:2
Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum.
Exodus 37:9extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
1 Kings 6:27Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
1 Kings 19:13Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit:
Job 4:18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;