Isaiæ 64:1
Utinam dirumperes cælos, et descenderes; a facie tua montes defluerent;
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
Exodus 19:18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
Psalms 18:7In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
Psalms 68:8Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
Psalms 114:4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Psalms 144:5Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.