Jeremiæ 11:15
Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 50:16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Proverbs 10:23Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Proverbs 28:9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Isaiah 50:1Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Jeremiah 3:1Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.