Jeremiæ 14:2
Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
Cross References
Job 34:28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
Isaiah 5:7Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
Isaiah 24:4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
Isaiah 24:11Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
Jeremiah 4:28Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo.