Jeremiæ 4:31
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos!
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:46Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.
Psalms 120:5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;
Isaiah 6:5Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isaiah 21:3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Isaiah 42:14Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
Jeremiah 6:23Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion.