Jeremiæ 46:18
Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus.
Cross References
Joshua 19:22Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim, et villæ earum.
Judges 4:12Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor:
Psalms 89:12Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
Isaiah 48:2De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus.
Jeremiah 4:13Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus.
Jeremiah 10:16Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.