Jeremiæ 48:11
Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
Cross References
Psalms 73:4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
Proverbs 1:32Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
Isaiah 24:3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
Jeremiah 48:29Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
Ezekiel 16:49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
Nahum 2:10Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.