Jeremiæ 48:33
Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 5:10Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
Isaiah 9:3Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
Isaiah 24:7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;
Jeremiah 25:9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas.
Joel 1:12Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.