Jeremiæ 50:37
Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
36Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt.
38Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
Cross References
Psalms 46:9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
Isaiah 19:16In die illa erit Ægyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
Jeremiah 25:20et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti:
Jeremiah 48:41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
Jeremiah 50:26Venite ad eam ab extremis finibus; aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
Jeremiah 51:30Cessaverunt fortes Babylonis a prælio; habitaverunt in præsidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.