Jeremiæ 50:6
Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 32:7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Psalms 91:1Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
Psalms 119:176Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Isaiah 1:3Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isaiah 32:2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.