Jeremiæ 6:4
Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi!
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
Cross References
Job 7:2Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
Isaiah 5:26Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
Jeremiah 5:10Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
Jeremiah 15:8Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem.
Joel 3:9Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.