Jeremiæ 15:8
Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 3:25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
Jeremiah 5:6Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum.
Jeremiah 6:26Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.