Job 2:11
Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:2quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
Genesis 36:15Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
Genesis 37:35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
1 Chronicles 1:32Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.
Job 4:1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Job 6:19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.