Job 20:18
Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
19Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
Cross References
Deuteronomy 28:33Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
Job 20:10Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
Job 31:25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;
Proverbs 1:12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;
Jeremiah 11:15Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
Jeremiah 22:17Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.