Job 28:1
Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Surely there is a vein for the silver, and a place for gold where they fine it.
In Context
2Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur.
Cross References
Genesis 23:15Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum.
1 Kings 7:48Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream:
1 Chronicles 29:2Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:
Proverbs 17:3Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Isaiah 48:10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.
Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: