Iohannem 11:19
Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
And many of the Jews came to Martha and Mary, to comfort them concerning their brother.
In Context
18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
Cross References
Genesis 37:35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
1 Chronicles 7:21et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
Job 42:11Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Isaiah 51:19Duo sunt quæ occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te?
Lamentations 1:2Beth. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Lamentations 1:16Ain. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.