Iohannem 19:15
Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester.
16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Luke 23:18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
John 19:6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.