Iohannem 5:9
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
10Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
Cross References
Matthew 12:10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
Mark 1:42Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Mark 5:29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Mark 10:52Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
John 5:10Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
John 7:23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?