Iohannem 6:54
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 9:4Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
Isaiah 55:1Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
John 6:47Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.
Galatians 2:20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.