Iohannem 9:24
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
25Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
Cross References
Isaiah 66:5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur.
Luke 7:39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.
Luke 19:7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
John 8:46Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
John 9:16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.