Jonas Propheta 4:2
et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est:
3Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
Cross References
Exodus 32:14Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
Numbers 14:18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Psalms 78:38Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
Psalms 86:15Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
Psalms 145:8Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
Jeremiah 20:7Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die; omnes subsannant me.