Iudæ 1:7
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
Cross References
Genesis 13:13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
Genesis 19:5Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Deuteronomy 29:23sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
Isaiah 13:19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
Jeremiah 20:16Sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano,
Lamentations 4:6Vau. Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.