Iudicum 5:23
Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus,/ quia non venerunt ad auxilium Domini,/ in adjutorium fortissimorum ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium./
24Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, et benedicatur in tabernaculo suo./
Cross References
Judges 4:6Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
Judges 8:5Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Judges 8:8Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
Judges 21:8Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.