Lamentationes 1:7
Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
Job 29:2Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?
Psalms 77:3In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
Psalms 79:4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.