Lamentationes 4:16
Phe. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:7Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ,
Deuteronomy 32:26Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
Psalms 106:27et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
Isaiah 9:14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.