Lamentationes 4:17
Ain. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 20:5Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.
Isaiah 30:1Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum;
Jeremiah 2:18Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis?
Jeremiah 2:37Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.
Jeremiah 37:7et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
Lamentations 1:19Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.