Leviticus 1:10
Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
Exodus 12:5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum.
Leviticus 3:1Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
Leviticus 4:23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
Leviticus 9:2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
Leviticus 16:3nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.