Leviticus 11:32
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
31Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro ceciderit, polluetur, et idcirco frangendum est.
Cross References
Leviticus 14:46Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
Leviticus 15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxu seminis sui.
Leviticus 17:15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet.
Numbers 19:7Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.
Titus 2:14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.