Leviticus 17:15
Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
Cross References
Exodus 22:30De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Leviticus 11:24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
Leviticus 11:27Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
Leviticus 11:31Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
Leviticus 11:39Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
Leviticus 15:5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.