Leviticus 14:10
die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.
Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
Leviticus 2:11Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
Leviticus 4:32Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam:
Leviticus 14:12tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus,
Leviticus 14:21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,