Lucam 11:22
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
23Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
Cross References
Isaiah 27:1In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
Colossians 2:15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
1 John 4:4Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.