Lucam 12:15
Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:
Cross References
Joshua 7:21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
Job 2:4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua;
Psalms 10:3Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
Psalms 62:10Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Proverbs 15:16Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
Proverbs 23:4Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.