Lucam 16:15
Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
16Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Cross References
1 Chronicles 29:17Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
Psalms 7:9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Psalms 49:13Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Psalms 139:1In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;
Proverbs 20:6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
Isaiah 1:10Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.